- LEPORETUM
- LEPORETUMvicus Galliae, in arenis Burdigalensibus vel Vasatensibus, caput pagi nunc in Duc. fastigium evecti, l'Albret: Unde Albretanae fam. nomen. Dictus est a leporibus, quibus hic tractus abundat, indigenis Bret dictis. In Duc. hoc cum Leporeto, sunt Tartessium urbs ad Midorium fluv. Midou, Castellum Zelotypum, Neracum, Castella Castels, Gerunda Gironde, Podium Normannorum Puy-Normand, aliaqueve multa oppida, castella et vici. Ios. Scalig. e mutilatione Senescalciarum Aginnensis et Armaniacensis eum conflatum esse statuit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.